- TELA
- I.TELAapud Virgilium, Georg. l. 1. v. 285.——— et licia telaeAddere ———instrumentum iugale est, seu iugum, inquo tela texebatur et inque exteudenbantur stamina. Hinc tela iugalis, Catoni, c. 14. ubi in villar aedificauda telas iugales duas, cum scamnis, cum fenestris, cum fullonicis, et aliis id genus fieri iubet. Telae, eodem sensu, apud Valec, Flaccum, l. 3. Argonaut. v. 339.Dat pictas aurô atque ardendi murice vestes,Quas rapuit telis formosa, vocantibus Austris,Hypsipyle ———i. e. desecuit a telis, quibus tenebantur; quae detextae quidem erant, sed nondum desectae; quae adhuc in telis erant; namque quaelibet vestis erat in sua tela. Sic Graecis ταμεῖν ἀπὸ τοῦ ἱςοῦ τὴν χλαμύδα Ι῾ςοὺς enim iidem quoque vocant ligna illa erecta, vel iuga, quibus stamina intendebantur, ad telam faciendam. Et quidem primum in tela contexenda erat, telae pedes, Graece ἱςόποδες, erigere et iugum iis imponere, quod Ovidius, l. 6. Met. v. 55. telam iugo iungere dixit, Hesiodus, in Ε῎ργ. v. 777. ἱςον ςήσαςθαι. Deinde stamina telae vel iugo telae adnectere, quod telam stamine intendere, et de tela suspendere, est erdem Ovidio, ibid. v. 54. Graecis ςήμονα ςῆσαι, Atticis προφορεῖςθαι, Hesiodo, προβάλλεςθαι; proprie διὰζεςθαι, ut ordiri Latinis. Ad exrendendum autem stamen, pondera appendebantur, Senecâ teste Ep. 91. quae ἴτλαι Graecis. Constitutô stamine, stamen cum subtemine connectebatur; quod Latini connexionem staminis, Graeci σύνδεσιν ςήμονος, appellabant. Subtemen vero radio textorio circum volutum erat, quod utrumque πηνίον dicebatur. Sic tela, i. e. textura, fiebat etc. Qua de re vide pluribus dislerentem Salmas. ad Capitolin. in Pertinace, c. 8. nec non in Maximinis, c. 13. ubi vocis etymon a texto arcessit; adde, quae infra dicemus, ubi de Texendi Artc. De Telarum autem corrugatarum, quas hodie collo aptare mos, vestigio apud veteres Romanos, Graecosque, diximus aliquid supra, ubi de Fimbriis, item in voce Focale: uti de Tela crebrata, crudaria, iugali, recta, suis locis.II.TELAoppid. Hispaniae Tatraconens. Antonin.Hinc Telense comcilium.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.